« Præcinctorium » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 6, col. 452c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/PRAECINCTORIUM
PRÆCINCTORIUM, Vestis sacerdotalis. In veteri Missa, ab Illyrico edita, habetur oratio ad
Præcinctorium, cum illud scilicet induit Episcopus, sacra facturus :
Præcinge me, Domine, virtute, et pone immaculatam viam meam.Ubi Cardinalis Bona Præcinctorium esse ait, quod Honorius lib. 1. cap. 206. Subcingulum sive Subcinctorium vocat, solumque Romanum Pontificem eo uti, cum solemniter celebrat, esseque instar parvi cujusdam manipuli, e sinistro latere pendens ; illudque videri, quod Græci ἐπιγονάτιον vocant, formæ quadrangularis palmi et dimidii ex utroque latere, quod e zona appensum gestatur, et solis Episcopis ratione dignitatis permittitur.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
◊ Interdum nihil aliud videtur fuisse Præcinctorium quam linteum quo Pontifex
præcingebatur. Ita accipienda hæc vox in Pontificali Eccl. Bisunt. apud Marten. de ant.
Eccl. Discipl. pag. 311. ubi de ablutione pedum in Cœna Domini ab Archiepiscopo
peragenda : Interim dum legitur Evangelium præparentur luteus et manutergia, et Præcinctoria, et cetera vasa quæ necessaria sunt ad abluendos pedes.