« 1 præcipitium » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 6, col. 453a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/PRAECIPITIUM1
1. PRÆCIPITIUM, Ipsa præcipitatio, in Concilio Braccarensi ann. 593. cap. 16. præsertim pœna
præcipitationis, qua reus sententia judicis de excelso aliquo loco præcipitatur,
olim recepta, ut observatum a Petro Fabro lib. 1. Semestr. cap. 18. lib. 2. cap. 7.
falsumque esse, quod tradit S. Augustinus tract. 11. in Evangel. Joannis, hocce supplicii
genus veteribus inauditum :
Quando potestates Romanæ talia supplicia decreverunt, ut præcipitarentur homines ?Infra :
Potestates Romanæ nunquam talibus suppliciis usæ sunt. Κρυμνώδης θάνατος,apud Georg. Acropolitam in Chron. cap. 5. Certe posterioribus sæculis in usu fuisse complura ostendunt exempla, in Vita S. Kentigerni Episcopi Glascuensis n. 3. apud Continuatorem Aimoini lib. 5. cap. 53. Galbertum in Vita Caroli Comitis Flandr. num. 123. Herimannum de Restaurat. S. Martini Tornacensis cap. 35. Ordericum Vitalem lib. 12. pag. 885. Willel. Malmesbur. lib. 5. pag. 155. Auctorem Gestorum Ludovici VII. cap. 3. Gaufridum Villharduinum num. 163. Joannem Cinnamum lib. 6. n. 2. pag. 129. Pachymerem lib. 9. cap. 26. Laonicum lib. 1. pag. 23. edit. reg. Theophanem ann. 10. Zenonis, etc. Vide Pitiscum in Lex. Antiq. Rom. v. Præcipitatio. Huc etiam spectat Charta Henrici Ducis Brabantiæ pro Communia Bruxellensi ann. 1229 :
Qui false mensuraverit, præcipitabitur.Ubi nonnulli interpretantur Exterminabitur ex urbe.
In Præcipitia Jactari, apud Julium Firmicum lib. 3. cap. 5. Concilium Braccarense I. cap. 16 :
De his qui sibi mortem violentam inferunt per Præcipitium.