« »
 
PRÆCIPITIUM 1, PRÆCIPITIUM 2, PRÆCIPITIUM 3.
[]« 1 præcipitium » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 6, col. 453a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/PRAECIPITIUM1
1. PRÆCIPITIUM, Ipsa præcipitatio, in Concilio Braccarensi ann. 593. cap. 16. præsertim pœna præcipitationis, qua reus sententia judicis de excelso aliquo loco præcipitatur, olim recepta, ut observatum a Petro Fabro lib. 1. Semestr. cap. 18. lib. 2. cap. 7. falsumque esse, quod tradit S. Augustinus tract. 11. in Evangel. Joannis, hocce supplicii genus veteribus inauditum :
Quando potestates Romanæ talia supplicia decreverunt, ut præcipitarentur homines ?
Infra :
Potestates Romanæ nunquam talibus suppliciis usæ sunt. Κρυμνώδης θάνατος,
apud Georg. Acropolitam in Chron. cap. 5. Certe posterioribus sæculis in usu fuisse complura ostendunt exempla, in Vita S. Kentigerni Episcopi Glascuensis n. 3. apud Continuatorem Aimoini lib. 5. cap. 53. Galbertum in Vita Caroli Comitis Flandr. num. 123. Herimannum de Restaurat. S. Martini Tornacensis cap. 35. Ordericum Vitalem lib. 12. pag. 885. Willel. Malmesbur. lib. 5. pag. 155. Auctorem Gestorum Ludovici VII. cap. 3. Gaufridum Villharduinum num. 163. Joannem Cinnamum lib. 6. n. 2. pag. 129. Pachymerem lib. 9. cap. 26. Laonicum lib. 1. pag. 23. edit. reg. Theophanem ann. 10. Zenonis, etc. Vide Pitiscum in Lex. Antiq. Rom. v. Præcipitatio. Huc etiam spectat Charta Henrici Ducis Brabantiæ pro Communia Bruxellensi ann. 1229 :
Qui false mensuraverit, præcipitabitur.
Ubi nonnulli interpretantur Exterminabitur ex urbe.
In Præcipitia Jactari, apud Julium Firmicum lib. 3. cap. 5. Concilium Braccarense I. cap. 16 :
De his qui sibi mortem violentam inferunt per Præcipitium.
[]« 2 præcipitium » (par P. Carpentier, 1766), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 6, col. 453a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/PRAECIPITIUM2
2. PRÆCIPITIUM, Machina bellica, quæ lapides projicit. Tract. Ms. de Re milit. et mach. bellic. cap. 45 :
Et est inventa (bombarda) in vice mangani sive Principitii projicientium lapides.
Et cap. 101 :
Mittantur in caratellis sive laginis, alias barilibus ; et per Præcipitium aut manganum maximum in rocham præcipitentur. Precipiter,
pro Presser, Urgere, instare, in Lit. remiss. ann. 1448. ex Reg. 179. Chartoph. reg. ch. 209 :
Le suppliant n'avoit bonnement de quoy acheter des anneaulx d'argent à sa femme pour mettre en ses doiz et s'en parer ; et pour ce que.... saditte femme l'en Précipitoit fort de lui en donner, etc.
Vide Præcipitaria.
[]« 3 præcipitium » (par P. Carpentier, 1766), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 6, col. 453a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/PRAECIPITIUM3
3. PRÆCIPITIUM, prolapsio, ruina, eversio. Formul. Instr. Ms. fol. 68. v° :
Quoniam ecclesia B. Mariæ de.... quasdam domos habebat juxta se positas, quæ ruinam et Præcipitium minabantur, etc.