![[]](img/image.png)
1. PRÆFECTURÆ, in Italia vocabantur, in quibus et jus dicebatur, et nundinæ agebantur, in quas
Præfecti quotannis mittebantur, qui jus dicerent, cum magistratus suos non
haberent ; ut est apud Festum : quomodo sane Præposituras, Præfecturas vocat
Statutum Philippi Pulcri Regis Fr. ann. 1302. pro reformatione regni cap. 10 :
Si contingat, quod aliqua de Præfecturis nostris vendatur, vel tradatur ad firmam, etc.Mox Præpositura vocatur. Vide Præpositi.