![[]](img/image.png)
PRÆROGATOR, Dispensator. Gloss. Isid. Hinc
emendandus Grævio videtur Scholiastes Persii ad Sat. 59 :
Fuit assis libralis et dispondius, quod hodie in usu remansit, et solebat pensari potius, quam numerari. Unde et dispensatores dicti Prorogatores.Ubi leg. vult Prærogatores. Nihil tamen temere immutandum : Prorogare enim ut Prærogare usurparunt Scriptores. Vide in hac voce.