« Præses » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 6, col. 469b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/PRAESES
PRÆSES, Præses provinciæ, Comes. Capitul. Caroli M. lib. 5. cap. 228. 381. :
Quod si Monasticam vitam reliquerit, Præses provinciæ eum teneat, et curiæ suæ connumeret.Et cap. 234. 387. :
In civitatibus, in quibus Præsides præsunt, ipsi audiant causas, seu et Defensores.Utrumque e Julian. De præsidibus provinciarum apud Romanos videndus Savin. Histor. Jur. Roman. med. temp. tom. 1. § 25. et 80. Bethmann-Hollweg de re judiciar. apud Roman. § 5. Glossar. med. Græcit. in Ἄρχοντες, col. 132. Charta Johannis VIII. PP. sæc. 4. Bened. part. 2. pag. 254 :
Noveritis itaque illustrem nobisque carissimum Arvernorum Præsidem Willelmum, etc.Ibidem sæpius Comes nuncupatur.
P. , 1766.
◊ Idem etiam qui
Consul. Acta SS. Jan. et Soc. tom. 6. Sept. pag. 877. col. 2 : Diocletianus execrabilis imperator Timotheum quemdam paganissimum Campaniæ Præsidem substituit.... Qui adveniens, dum ex more urbes accepti Præsidiatus inviseret, etc.Mox Consul appellatur. Charta ann. 1131. apud Murator. tom. 1. Antiq. Ital. med. ævi col. 963 :
Ramprettus divino munere Tusciæ Præses et marchio.... Et ut hæc Præsidalis auctoritatis nostræque concessionis pagina de cetero inlibata permaneat, etc.Vide Pertz. tom. 3. Scriptor. in indice.
P. , 1766.
◊ Eodem Præsidis
nomine donatus senescallus Bellicadri et Nemausi. Stat. ann. 1345. inter Probat. tom. 2.
Hist. Nem. pag. 132. col. 1 : Cum nobilis et potens vir dominus Guilhermus Rollandi, miles, senescallus Bellicadri et Nemausi, etc. Cum ad nostri Præsidatus officium spectet et pertineat, ne quis jurgium, lucrum aut dampnum sentiat, et quod Præses provinciæ repræhensa debet prohibere et cohærcere, etc.Vide mox Præsidatus.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Præsidis Acta. Capitul. lib. 7. cap. 342. ex Paul. recept. sentent. lib. 5. tit. 1. § 4. : Qui metu et impressione alicujus terroris apud acta Præsidis servum se esse mentitus est, etc.id est, coram præside.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Præsidis officio servire cogitur monachus qui monasterium suum dimiserit, in lib. 5. Capit. cap. 379. ex Julian. Antec.les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Præsidatus, Præsidis dignitas, officium. Vita S. Marci mart. tom. 3. April. pag. 555 :
Maximus nomine totius Campaniæ Præsidatus officium gerens.Acta S. Marcellinæ tom. 4. Julii pag. 235 :
Galliarum Præsidatui Senatusconsulto præficitur.Occurrit sæpe apud Scriptores Hist. Augustæ.
Præsidatus, Comitatus, Jurisdictio, districtus Comitis. Chronicon Laurishamense pag. 70. 278. :
Unde et in pago Dehsendron in Præsidatu Ansfridi Comitis, in villa vocabulo Empele, etc.Adde Acta SS. tom. 2. Junii pag. 132. et Murator. tom. 16. col. 34.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Præsidalis, Ad præsidem seu Comitem spectans. Præsidalis industria, in Cod.
Theod. lib. 1. leg. 1. tit. 7. Præsidalis administratio, ibid. lib. 6. leg. 7. tit.
22. Præsidiale officium, ibid. lib. 15. leg. 2. tit. 11. Præsidales
provinciæ, quæ a Præsidibus seu Comitibus reguntur, apud Spartianum in Hadriano.
Præsidialis apparitor, apud Ammian. lib. 17.les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Præsidatus, Præfectura. Anonymus de Gestis Manfredi et Conradi Reg. apud Murator. tom. 8.
col. 587 : Dum collectis undique viribus contra Mediolanenses infestis angustiis processisset, prope castrum Cassiani in manibus Cremonensium, qui sub Præsidatu Marchionis prædicti in auxilium Mediolanensium potenter exierant.Vide suo loco.