« »
 
[]« Præstaria » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 6, col. 472a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/PRAESTARIA
PRÆSTARIA, Idem quod Precaria, seu Libellus, quo quis prædium Ecclesiasticum ad usum fructum sub annuo censu in præstitum, et precario utendum suscipit : de qua contractus specie pluribus agimus infra in voce Precaria. Vita Joannis Abbatis Gorziæ pag. 769 :
Possessio erat Monasterii longo jam retro tempore beneficii nomine ad Comitem quemdam Palatii Hamedeum devoluta, qui simul bona Monasterii sub Precaria vel Præstaria, quam dicunt, obtinebat. Præstariarum
meminerunt præterea Capitulare Compend. ann. 868. cap. 11. Baldricus lib. 1. Chron. Camerac. cap. 44. Frotarius Tullensis Epist. 9. Chronicon Fontanellense cap. 2. pag. 197. Chronicon S. Benigni pag. 371. 428. 448. Hist. Vergiacensis pag. 50. Miræus in Notitia Ecclesiar. Belgii cap. 32. Malbrancus lib. 6. de Morinis cap. 11. etc. Vide Præstare 2.
P. Carpentier, 1766.
Consule Murator. tom. 3. Antiq. Ital. med. ævi col. 153. Vide infra Præsteria.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Quamvis precariæ et præstariæ vocabula olim confundi solita fuisse certum sit, ut pluribus probat Baluz. in notis ad Reginonem pag. 574. quod ex notariorum inscitia incuriave ortum existimo, nonnihil tamen discriminis interesse inter precariam et præstariam observare cuique promptum est : præstaria enim dicebatur Charta qua quis rem in præstitum concedebat, et quibus legibus eam concederet, exponebat ; precaria vero, qua petitor rem precario accipiebat, qua censum et alias conditiones impositas expleturum se profitebatur, ut docet Sirmondus in Capit. 7. Caroli Calvi. Vide Salvaingum de Usu feud. cap. 33. et infra in Precaria 1. Exstant variæ præstariarum formulæ, apud Marculfum form. 40. lib. 2. in Append. ad eumd. form. 28. 42. form. 34. 38. inter Sirmondicas, form. 20. 23. 26. inter Lindenbrog. etc. Charta ann. 1121. in Tabul. Eccl. Massil. :
Qui Aicardus donavit S. Mariæ pro restauratione argenti de archa S. Cannati, scilicet xi. libr. et dimid. et recetos de Albania quos vocant Præstarias.
Præstarium, Idem quod Præstaria. Charta Alamannica Goldasti 66 :
Convenit una cum consensu fratrum nostrorum, ut illa mancipia, quæ nobis ille de [] illo loco tradidit, ei iterum per Præstarium repræstaremus, etc.
Tradit. Fuld. lib. 1. trad. 75 :
Ea duntaxat ratione, ut ad tempus et ad usum vitæ meæ supradictam rem, id est sola illa mancipia vestro Præstario habeam, etc.
Præstatio, Eadem notione. Hincmarus de divortio Lotharii et Tetbergæ ad 12. interrogat. :
Quod suum erat locis sanctis donant per confirmationem, et sibi usurpant per occupationem, quod ut seculi pauperiores non obtinent per deprecatam Præstationem, immo et sibi offerunt et locis sanctis non tribuunt.
Charta Henrici Regis Franc. ann. 1035. apud Hariulfum lib. 4. cap. 7 :
Quotquot vero antecessores ejus tenuerant, (villam, etc.) sancto Richario per Præstationis occasionem tollebant. Per Præstationem possidere,
in Tradit. Fuldens. lib. 1. tr. 80. Præstationis Charta, trad. 117. In jus præstationis prædium recipere, in Actis Murensis Monasterii pag. 57.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Præstatura, ut Præstaria, in Histor. Mediani Monast. pag. 257 :
Exegitque de domno abbate et fratribus, quatenus octo libræ denariorum pro hoc munere darentur, et ecclesia Montiniacæ ejusdem villæ in Præstatura tempore vitæ suæ concederetur.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Præstitus, Eodem significatu, in Charta ann. 993. in Addit. ad Chron. Casaur. apud Murator. tom. 2. part. 2. col. 984 :
Exceptuasti in Batuniano viginti modiorum terram, quam Deodatus et Johannes a vestro monasterio per Præstitum tenent.
Ad vitam B. Edmundi Archiepisc. Cantuar. apud Marten. tom. 3. Anecd. col. 1780. Vide Præstare 2.
Præstitura, Idem pariter quod Præstaria. Vetus Notitia in Tabulario Eduensis Ecclesiæ :
Villam, quæ Roclena vocatur a S. Nazarii Canonicis in Præstituram (sic enim vulgo dicitur) ipse et ejus prædecessores diu tenuerant.
Hist. Mediani Monast. pag. 258 :
Partem allodii quod habebat.... contulit S. Petro Mediano.... pro cujus beneficio tradita sibi fuit a fratribus Medianensibus ecclesia S. Petri in Præstituram in supradicta villa sita tempore vitæ suæ.
P. Carpentier, 1766.
Præstaria, Census seu præstatio, quæ pro prædio, quod precario possidetur, solvi debet. Charta post medium x. sæc. scripta inter Probat. ult. Hist. Trenorch. pag. 118 :
Accipimus autem a rectoribus præfati monasterii quamdam ecclesiam sancti Petri,... cum omni re ad se pertinente, loco Præstariæ solventes in censu Assumptione sanctæ Mariæ solidos quinque omnibus annis.