![[]](img/image.png)
PRÆSTILLARE, Instillare, suggerere, inspirare. Guibertus in Vita sua lib. 1. cap. 2 :
Gratias igitur tibi, Deus, qui Præstillaveras decori ejus virtutem.Rursum cap. 16 :
Cœpi igitur jam sero ad id, quod sæpe a plurimis mihi bonis doctoribus Præstillatum fuerat, anhelare, scilicet Scripturam commentis intendere, etc.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Præstillatio, Instinctus, apud eumd. Guibertum ibid. cap. 11. ubi de matre sua : Præter hæc cum eam opulentissimi quidam ab usu maritali exortem conspicerent, cœperunt animum pulsare juvenculæ ; sed tu, Domine,... faciebas quod ad Præstillationem malorum colloquiorum mores ejus, etsi teneri, non depravabantur.