« »
 
[]« Præstimonium » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 6, col. 472c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/PRAESTIMONIUM
PRÆSTIMONIUM. Charta Aldegastri, filii Sylonis Regis Ovetensis ann. 781. apud Sandovallium, de servis :
Et habeant illam hæreditatem de Parella, et Præstimonia in hæreditate sanctæ Mariæ, ubi Abbas Monasterii hujus, et ejus vicario dederit, et in die, qua vocati fuerint, habeant portionem edendi et bibendi scilicet libram unam et quartam panis milli, et de alio secundo, etc.
Infra :
Tamen in suo Præstimonio et instructio sibi injuncto permaneat.
Ubi Sandovallius, præstimonium, per derecho vertit. Alia apud Brandaonum tom. 3. Monarch. Lusitan. fol. 294. v° :
Uno ore dixerunt, se bene audisse et nosse, quia quando D. Pelagius Goterres de lo monte tenebat castellum S. Eulaliæ et Aliadam in Præstimonium, totum portaticum tam de mari quam de terra erat liberum, etc.
Testamentum Sancii II. Regis Portugalliæ apud eumdem tom. 4. pag. 279 :
Item mando Isidero Petri homini meo Præstimonium, quod ipse consuevit de me tenere in Cortigia, etc.
Charta Alfonsi Regis æræ 1260. apud eumdem lib. 13. cap. 24 :
Hoc Præstimonium vobis damus, et cuncti successoribus vestris jure hæreditario in perpetuum habendum et possidendum, cum omnibus suis terminis novis et veteribus.
Charta Bernardi Episcopi Compostellani æræ 1190. apud Anton. de Yepez in Chronico Ordin. S. Benedicti tom. 4. pag. 434 :
Cortecellam S. Mariæ in hæreditate ipsius Monasterii constructam, ab Abbate domino Ruderico in Præstimonio in vita Decani datam, etc.
Infra :
Domum autem illam a D. Decano, inter Cortecellam S. Mariæ et antiquum murum.... per Præstimonium constructam esse cognosco, etc.
Rursum :
Damus eidem Ecclesiæ in Ecclesia S. Jacobi Canonicatum et portionem, et hebdomadam, et Cardinariam, et Præstimonium, sicut unicuique Cardinalium Ecclesiæ nostræ Canonicæ collatum est, etc.
Vetus Charta apud Ughellum tom. 1. part. 2. pag. 53 :
Et si ad [] dedicandam aliquam Ecclesiam Monasterii invitatus fuerim, sine Præstimonio libenter Episcopalia.... impendam, i.
absque gravamine aut sumptu, vel præstatione. Vide Præstamarii.
P. Carpentier, 1766.
Vocabul. Joan. Erlebach. :
Beneficii appellatione continentur Præstimonia, quæ clericis solita sunt concedi in perpetuum beneficium.
Constit. capit. eccl. Barchin. ann. 1423. rubr. 14. ex Cod. reg. 4332 :
Nos attendentes quod lxij. Præstimonia, capellaniæ nuncupata, civitatis et diocesis Barchinonensis, et eorum jura... mensæ capituli nostri unita et incorporata fuerunt, etc.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Præstimonium, Gall. Prestimonie, a præstatione sic dictum, Ecclesiasticum beneficium est, cum aliquo onere, et in hoc differt a simplici beneficio, quod ideo simplex dicitur, quia in hoc nullum onus habetur. Ita Macri in Hierolex. Præstimonium rectius definitur, Reditus annuus presbytero alendo destinatus absque ullo titulo ecclesiastico. Ex allatis in Hispania potissimum in usu fuisse ejusmodi beneficia colligere est ; quorum conditio eadem fuisse videtur quæ Præpositurarum, cum ad statutum tempus ecclesiasticis concederentur ; quæ tandem, ut et Præstimonia, perpetuæ factæ sunt. Hinc etiam est quod præstimonium a præstaria distinguitur : eadem enim ratione laicis concessa hæc beneficia fuisse, ut iis precario uterentur, innuit Conc. Palentinum ann. 1129. inter Hisp. tom. 3. pag. 341 :
Ecclesiæ non dentur laicis pro Prætimonio vel villicatione.
Vide Molinæum et Panormum qui ex professo de Præstimoniis scripsit.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Præstimoniales portiones, in Epist. 134. Innocentii IV. PP. apud Marten. tom. 2. Anecd. col. 962 :
Cum itaque dilectus filius magister Bartholomæus de Carpineto litterarum apostolicarum scriptor secretarius, canonicatum, et præbendam, ac præstimonia et Præstimoniales portiones in ecclesia, civitate et diocesi Astoricensi jamdudum obtinere noscatur.
Conc. Complut. ann. 1325. inter Hisp. tom. 3. pag. 579 :
Statuimus... quod si divisa ecclesia, si Præstimonialia forent, vocare contingeret, priora integrari deberent. Præstimoniorum
et Præstimonialium portionum meminit Conc. Trid. sess. 5. cap. 1. et sess. 23. cap. 18. quæ studiosis alendis destinantur.