« Præsul » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 6, col. 473b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/PRAESUL
PRÆSUL, Qui aliis præest, præses, rei alicujus auctor. Præceptum Theodorici Reg. Goth.
ann. 508. apud Marten. tom. 1. Anecd. col. 1 :
Domitori orbis Præsuli et reparatori libertatis, etc. Sacratissimus Præsulnuncupatur Teudebertus Rex in Epist. Aureliani Episc. apud Duchesnium tom. 1. pag. 858. Pro judice occurrit in Vita S. Samsonis sæc. 1. Benedict. pag. 179. Præsul fori, apud Sidonium lib. 4. Epist. 14. Præsul accusationis, apud Mabill. tom. 4. Annal. pag. 109.
P. , 1766.
◊ Pro Prætor, judex, in Vita
S. Amati tom. 6. Aug. pag. 724. col. 1 : Magnis tormentis affectus delictum Cassani Præsuli succincte narravit ; quem Præsul, cum Dei servum feriisset, morti condemnat.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
◊ Penes
Episcopos potissimum mansit hæc appellatio, Abraham sanctæ Frisingensis Ecclesiæ
Præsul vocitatur in Charta Ottonis Regis ann. 989. apud Meichelbec. Hist. Frising.
tom. 1. pag. 185. Sed et Abbatibus concessam hanc nomenclaturam habemus imprimis ex Jona
monacho Bobiensi in Actis Eustasii Abbatis, ubi de Agilo abbate, qui modo, inquit,
Resbacensi cœnobio Præsul existit.