« Prasinum » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 6, col. 477c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/PRASINUM
PRASINUM, Viride acutissimum, herbaceum, ἀπὸ τοῦ πράσου,
Porro. Isidor. lib. 19. Orig. cap. 17 :
Prasina, id est, creta viridis, etsi in aliquibus terris promiscue generetur, optima tamen est in Lybia Cyrenensi.Frotharius Tullensis Epist. 20 :
Peto, ut nobis mittas ad decorandos parietes colores diversos, qui ad manum habentur, videlicet auripigmentum, folium Indicum, minium, lazur, atque Prusium, et de vivo argento juxta facultatem.Ubi nemo non videt legendum prasinum. Vide Bulengerum l. de Circo cap. 48. et quæ observat Savaro ad Sidon. lib. 2. Epist. 10. Adde Macros in Hierolex. in vv. Prasinus et Chrysocolla, ubi contendunt prasinum colorem cæruleum esse, non porraceum : in quo ab omnibus Glossographis recedunt ; quibus etiam accedit Anonymus in Histor. fundationis Insulæ Barbaræ tom. 1. Macer. ejusd. pag. 7 :
Color ejus(scyphi)naturalis exprimendus est in sequenti, scribendo Smaragdus viridissimus qui Prasinus dicitur. Prason Græce, Latine Porrus, quod viridissimi, id est, Prasini coloris.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Prassinus, Eadem notione. Cum gemmis Prassinis et hyacintinis, in Chron. Romualdi
Archiep. Salernit. apud Murator. tom. 7. col. 81.les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Præssinius, Eodem sensu, in Chron. Angl. Th. Otterbourne pag. 5 : Margaritas continentes omnimodi coloris, ut pote rubricondas, jacinctinas, vel purpureas, Præssinias, sed maxime candidas.
prasinæ, Smaragdi, apud Anastasium in Vitis PP. Locos dedit Salmasius ad Lampridium pag.
188.