« »
 
[]« Prataria » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 6, col. 478a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/PRATARIA
PRATARIA, Pratorum series, Gall. Prairie. Charta Hilduini Abbat. S. Dionys. ann. 832. apud Felibian. in Hist. ejusd. Monast. pag. l :
De Prataria in insula arpennos duos, in ponte Alvernis perticam unam.
Charta Curiæ Suession. ann. 1277 :
Confessus est se retinere.... quoddam pratum seu spolium cujusdam prati siti in Prataria quæ est inter villas.
Chron. Farfense apud Murator. tom. 2. part. 2. col. 602 :
Finales autem termini castelli Pharæ.... positi sunt, videlicet.... ad pedem Montis rotundi per Pratarias sanctæ Mariæ usque in pasculos.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Prateria, Eadem notione. Litteræ Caroli Reg. Franc. ann. 1326. in Tabular. Calensi fol. 196 :
Fuissent per spatium lx. annorum et amplius in possessione ix. arpentorum prati sitorum in Prateria de Kala.
Processus de vener. Maria de Malliaco tom. 3. Martii pag. 756 :
Equitando per campos seu Prateriam de Bellepouille prope Andegavum.
Vide Pratisator.