« »
 
[]« Pravicordius » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 6, col. 478c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/PRAVICORDIUS
PRAVICORDIUS, Qui est pravo corde. S. Augustinus in Psal. 146 :
Quid est Pravicordius ? torticordius, tortum cor habens, putat torta esse omnia, quæ dicuntur a Deo, putat prava esse omnia, quæ fecit Deus.
Eccli. III. 28. Italic. vet. transl. :
Pravicordius in illis scandalizabitur,
ubi vulgat. habet pravus corde. Maius in Glossar. novo.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Pravicors, Eadem notione, in Epist. Johannis Abb. Fiscam. ad Leonem IX. PP. apud Marten. tom. 1. Anecd. col. 208 :
Hinc populus sibilat, hinc mihi quivis Pravicors insultat.