« »
 
[]« Presbyteragium » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 6, col. 489b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/PRESBYTERAGIUM
PRESBYTERAGIUM, Obventiones Presbyteri parochialis. Charta ann. 1096. ex Tabular. S. Albini Andegav. :
Donavit... ecclesiam S. Columbæ... cum oblatione, baptisterio, cymiterio et sepultura, totumque Presbiteragium, etc.
Charta ann. 1104. in Tabul. Majoris Monast. :
Canonicus quidam B. Martini de Castro-novo quod Turonus situm est, Herveus nomine, ecclesiæ Erbreacensis presbyter fuerat, et de prædecessorum suorum jure illud habens, ad hoc ipsum et Presbyteragium ejus in manu sua tenebat, atque presbyterum suum sub se in ipsa ecclesia habebat. Itaque tactus gravi infirmitate, factus monachus apud Majus monasterium, dedit B. Martino ipsam ecclesiam et Presbyteragium ejus.
Annal. Andegav. Johan. Hiret pag. 205 :
Donavit S. Nicolao.... quicquid habebat in ecclesia S. Sigismundi, scilicet medietatem Presbyteragii, et omnium expleturarum aliarum, quæ ad ecclesiam pertinet.
Vide Presbyteratus 2.
P. Carpentier, 1766.
Prestrage vero, pro Domo curionis, vulgo Presbytere. Redit. comitat. Hannon. ann. 1265. ex Cam. Comput. Insul. :
Alixandres li poutreniers pour le mayson dou Prestrage, quatre deniers.
Charta ann. 1409. in Chartul. S. Petri Insul. sign. Decanus fol. 188. v° :
Item sur le manoir du Prestrage de le parosce de Marquette, quarente cinq deniers, cinq capons.