![[]](img/image.png)
PRESECA, Presseka, Servitium, quo tenentes domini ligna secare debent. Charta
Ottocari reg. Bohem. ann. 1226. inter Probat. tom. 1. Annal. Præmonst. col. 519 :
De succisione, quod Presseka silvæ dicitur, et de fossatis vel operibus, quibus castra muniuntur, homines præfatæ domus absolvimus.Alia Wencesl. itidem reg. ann. 1249. ibid. col. 521 :
A succisione sylvæ, quod vocatur Preseca, et ab operibus castrorum seu fossatorum atque piscinarum liberi et absoluti.