« »
 
[]« 6 pressura » (par P. Carpentier, 1766), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 6, col. 492b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/PRESSURA6
6. PRESSURA, ut supra Pressoraticum. Charta ann. 1133. in Chartul. S. Nigas. Mellet. :
Ego Galterus Hay vicecomes Mellenti dono.... medietatem Pressuræ apud Montem Almafredi et medietatem Pressuræ apud Mellenti villam.
Alia Girardi abb. S. Germ. Prat. ann. 1278. in Chartul. AD. ejusd. monast. fol. 81. r° :
Apud Meudon totam Pressuram vinearum nostrarum et omnium pressoriorum villæ, etc.
Charta Phil. Pulc. ann. 1309. in Reg. 13. Chartoph. reg. ch. 86 :
Item Pressuram cujusdam torcularis, ad quod spectat pressura quinquaginta duorum arpentorum vinearum, appreciatam decem libras annui redditus.
Necrol. eccl. Paris. Ms. :
Dedit (Hugo Clemens decanus) torcular situm in eisdem vineis, cum Pressura vinearum, quæ sunt in censiva B. Mariæ.
Occurrit præterea in Ch. [] ann. 1113. inter Instr. tom. 7. Gall. Christ. col. 47. Vide Pressurata.