« »
 
PRIMATUS 1, PRIMATUS 2, PRIMATUS 3.
[]« 1 primatus » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 6, col. 497a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/PRIMATUS1
1. PRIMATUS, Privilegium. Capitulare Radelchisi Principis Beneventani ann. 851. cap. 4 :
Ut singulæ Ecclesiæ suum Primatum habeant integrum.
Capitul. lib. 7. c. 1 :
Ut unaquæque ecclesia, sive unusquisque sacerdos suum Primatum teneat, sicut in antiquis canonibus constitutum est.
[]« 2 primatus » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 6, col. 497a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/PRIMATUS2
2. PRIMATUS, adject. Primus, prior. Charta ann. 1086. in Addit. ad Chron. Casaur. apud Murator. tom. 2. part. 2. col. 1002 :
Quamobrem constat, me Rainulfus humilis Episcopus ordinatus sum ...., bona et spontanea mea voluntate, quam et per voluntatem et consensum de Primatis ordinatis Canonacis meis, qui præordinati sunt in officio de prædicta nostra ecclesia.
[]« 3 primatus » (par P. Carpentier, 1766), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 6, col. 497a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/PRIMATUS3
3. PRIMATUS, Principatus, regimen, administratio. Charta fundat. monast. de Cirisiaco in Reg. 80. Chartoph. reg. ch. 505 :
Ego Robertus Normannorum comes, etc. Acta sunt hæc in Rodomo civitate, tempore Johannis papæ, anno ab incarnatione Domini 1032. Normannorum tenente Primatum marchione Roberto, Primatus ejus anno quinto.
Glossar. Lat. Ital. Ms. : Primatus, una dignita de magistrato.