« »
 
[]« Primiclerus » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 6, col. 498b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/PRIMICLERUS
PRIMICLERUS, Munus Ecclesiasticum ; primus et præcipuus inter Clericos, qui nempe universæ qui Clericorum catervæ et familiæ præerat. Nam ut Diaconis Archidiaconus, Presbyteris Archipresbyter antistabant, ita Clero Primiclerus, cujus arbitrio oblationes Clericis pro ratione virtutis et officii distribuebantur. Conc. Compostell. ann. 1031. inter Hispan. tom. 3. pag. 199 :
Super rebus ipsius ecclesiæ canoniæ nullus laicus diligentiam habeat. Disciplinam et nutritionem clericorum faciant, et super omnes ordines Archipresbyteri et Primicleri.
Dignitatis istius præterea mentio est in Concilio Emeritensi can. 10. et 14. et in Toletano XV. quod subscribit Musacius Primiclerus : denique in Historia Wambæ Regis pag. 832. ubi quidam Gultricianes Primiclerus refertur. Non desunt tamen, qui in his locis emendandum putant, Primicerius, atque in iis Garsias Loaisa. Vide Filesacum lib. de Parœciis cap. 4.