« »
 
[]« Primitiæ » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 6, col. 499a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/PRIMITIAE
PRIMITIÆ. Concilium Burdegalense ante 1255. cap. 20 :
De primitiis vero statuimus, ut laici per censuram Ecclesiasticam compellantur ad tricesimam vel quadragesimam partem, usque ad quinquagesimam nomine Primitiæ persolvendam.
Synodus Nemausensis ann. 1284. cap. de Decimis :
De primitiis vero dicimus, et juri esse consentaneum reputamus, et sic in Nemausensi diœcesi præcipimus observari, quod Primitiæ Ecclesiæ illi dentur de proventibus seu fructibus prædiorum decimæ persolvantur, cum non debeat una eademque Ecclesia censeri : nomine autem Primitiarum, seu pro primitiis ad minus sexagesima pars de vino et blado Ecclesiis debet solvi, etc.
Decretal. Gregor. IX. lib. 3. tit. 30. cap. 1 :
Ut sexagesima pars offeratur eorum, quæ gignuntur a terra, etc.
Stat. synod. eccl. Carcass. ann. 1270. cap. 16. ex Cod. reg. 1613 :
Primitias earum rerum de quibus præstatur decima, dari volumus per trentenam, juxta modum ecclesiæ Carcassonensis.
Incerti auctoris homilia apud Baluz. in Append. ad Capitul. col. 1376 :
Primitias de fructibus vestris et de laboratu debetis offerre ad altare, id est, spicas novas et uvas et fava. Alias Primitias ad domum presbyteri de omni fructu debetis portare, et presbyter eas benedicat.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Primitiæ, quæ veniunt ad altare, ut ab eis secernantur quæ mox ad domum presbyteri deferri dicebantur, in quo positæ fuerint, discimus ex Chartul. S. Vincentii Cenoman. fol. 55 :
Omnes autem Primitias de Curtangis habebit presbyter, illis exclusis quæ veniunt ad altare, scilicet agnorum, vitulorum, porcellorum et lanarum, quarum presbyter tertiam et monachi duas partes habebunt.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Præmiciæ et Premitiæ, pro Primitiæ, in Charta ann. 1089. tom. 3. novæ Gall. Christ. inter Instr. col. 197. et in Charta ann. 1254. tom. 6. col. 66.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Primities, in Vita B. Columbæ tom. 5. Maii pag. 381.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Præmissia, æ, in Statutis MSS. Augerii Episc. Conser. ann. 1280 :
Nullus decimam, vel Præmissiam, vel oblationem alteri ecclesiæ debitam recipiat.
Occurrit rursum infra. []
P. Carpentier, 1766.
Primitiare, Primitias solvere, præstare Stat. Synod. eccl. Castr. ann. 1358. cap. 5. ex Cod. reg. 1592. A :
Sicut agricola tenetur decimare et Primitiare quod sibi remanet, ita Dominus quidem de acervo non decimato accipit ;.... nomine autem Primitiarum seu pro Primitiis, ad minus quadragesima pars de blado et vino, ecclesiis debet persolvi.