« »
 
[]« Principare » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 6, col. 503c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/PRINCIPARE
PRINCIPARE, Gubernare, regere, principem agere. Sidonius Apollinaris Carm. 9 :
Non prolem Garamantici Tonantis,
Regnis Principibusque Principantem.
Utitur et Carm. 23. Carmen vetus de missione Spiritus sancti lib. 1. Advers. Barthii cap. 3 :
Pollicitus ipse Christus ut suis erat,
  Priusquam abiret ad Patrem,
Amaverat quos finem usque ad ultimum
  A Principante exordio.
Ubi a principante exordio, idem sonare videtur quod a primo exordio ; adeo ut principare hic sit pro incipere. Fulcuinus in Abbat. Lobiens. apud Acher. tom. 6. Spicil. pag. 548 :
Facta est autem hæc dedicatio.... Domino in perpetuum regnante, Pippino autem Francis Principante.
Erchembertus num. 82 :
Reversus est Guido ad Italiam, quo Principare [] cupit.
Saxo Grammaticus libr. 9 :
Witsercum Sueciæ Principantem
. Occurrit apud August. lib. 19. de Civitate Dei cap. 14. Ælnothum in Vita S. Canuti cap. 8. Dudonem lib. 3. in Concil. Tolet. XI. in Chron. Modoet. apud Murator. tom. 12. col. 1067. apud Ludewig. tom. 6. Reliq. MSS. pag. 459. etc. Vide Principiare.