![[]](img/image.png)
2. PRINCIPISSA Belli, Militiæ, Dux exercitus. Annal. Laur. Bonincont. ad ann. 1429. apud
Murator. tom. 21. Script. Ital. col. 136 :
Johanna quædam virgo, quamquam rustica, quartum decimum agens annum, Carolo regi Francorum dixit se a Deo missam, ut Principissa belli contra Anglos fieret. Quod si is faceret, fore victurum. Rex ergo juxta petitionem suam constituit eam Principissam suæ militiæ.