« 3 principium » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 6, col. 504b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/PRINCIPIUM3
3. PRINCIPIUM, Actus Theologicus ad obtinendum Doctoris gradum, olim in Universitate Parisiensi
usitatus, cujus mentio est in Bulla Alexandri IV. PP. ann. 1256. Inceptio interdum
dicitur, apud du Boulay in Hist. Universit. Paris. tom. 5. pag. 911. et 913.
Instrum. ann. 1462. apud eumdem :
Deliberavit NatioStatuta S. Capellæ Paris. apud Lobinell. tom. 3. Hist. Paris. pag. 151 :(Franciæ)quod vellet singulos Licentiatos exhortari ad honeste faciendum suum Principium.
Juro... quod singulis horis diurnis et nocturnis, a principio usque in finem interero bona fide, nisi legitimum impedimentum habuero, aut infirmus vel minutus,... aut Principio seu proposito necessario alicujus meorum interfuero amicorum.Statuta Colleg. S. Bernardi ibid. pag. 171 :
Præsidenti in disputationibus et Principiis, sicut consuetum est, provisori et suppriori... duos solidos Parisienses(solvent).
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Principium principians, Primum principium ; Principium principiatum, Principium secundum. Hæc
Philosophis familiaria.