« 1 priso » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 6, col. 508b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/PRISO1
1. PRISO, Captivus, incarceratus, Gall. Prisonnier, qui in bello capitur,
prehenditur, vel prenditur. Ital.
Prigione. Charta Richardi Reg. Angl. ann. 1195. apud D. Brussel de Usu
feud. tom. 2. pag. xvii :
Hiis omnibus pactis, Comes Leicestriæ, et omnes Prisones, et hostagii Prisonum, prout divisum est, hinc et inde liberabuntur.Charta S. Ludovici Reg. Franc. ann. 1261. ex Chartul. Domus Pontisar. :
Hoc tamen nobis retento, quod in aliqua parte dicti manerii Prisones nostros de comitatu Bellimontis possimus facere custodiri.Rogerus Hovedenus pag. 541 :
Prisones vero qui cum domino rege finem fecerunt ante factam pacem cum Domino Rege, etc.Romualdus Salernitan. in Chron. MS. ann. 1152 :
Consentiente Castellano... carceres sunt aperti, et... multi alii Prisones subito exeuntes carcerem, arreptis armis cœperunt insilire palatium.Utuntur Matth. Paris pag. 259. 384. Rigordus pag. 64. Matth. Westmonast. ann. 1217. Bromptonus pag. 1076. Albericus ann. 1215. Bracton. lib. 3. Tr. 2. cap. 8. § 5. et alii passim. Sed et nostri ita prisons dixerunt, quos posterior ætas prisonniers. W. Guiart :
:Ont, se le voir en devisons,Vint deus Chevaliers PrisonsAu Roy S. Louys presentés.
Et alibi :Et les Prisons à Paris envoia.
MS. :Et des Prisons en vos chartres geter.
Vide Glossarium ad Villharduinum v. Prison.Que se sires vient du tournoi,Quinze Prisons enmaine o soi,Chevaliers riches et puissans ;Li autres gaains est moult grans.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Prisio, Eodem significatu. Conventiones treugæ ann. 1220. apud Marten. tom. 1. Ampl.
Collect. col. 1144. DeditGenealog. Comit. Flandr. apud eumd. tom. 3. Anecd. col. 422 :(Philippus Rex Franc.)rectas treugas de se et hominibus suis,... salvis Prisionibus nostris quos penes se habet.
Fecit(Ludovicus Comes)Prisiones suos de Brugis in curru ponere, proponens eos abducere et villam exire.
Priso, Carcer ipse, ex Gallico Prison. Henric. de Knyghton ann. 1293 :
Reliquos in Prisone fortissimo loci ejusdem concluserunt.Mandatum Philippi Pulchri ann. 1302. apud Menester. Hist. Lugdun. pag. 86 :
Item quod non ponent, nec tenebunt aliquem in Prisone, seu carcere pro debito, nisi per litteras nostras regias ad hoc specialiter fuerint obligati.Vide Prexio.
Prisio, Eadem notione. Guill. de Podio Laurentii in Chronic. cap. 52 :
Semetipsum reddidit Prisioni seu carceri Senescalli domini Regis Franciæ.Infra :
Quo ita recepto in Prisione Regis, etc.Nangius in S. Ludovico pag. 364 :
Quibus captis, et in Prisionem ductis, etc.Chartul. Latiniac. :
Quod cum baillivus suus teneret in Prisione sua præpositum ipsius abbatis, etc.Charta ann. 1306. in Tabul. Majoris Monaster. :
Ratione mortis ipsius tenebantur apud Lehonium in Prisione prioris.Adde D. Brussel de Usu feud. tom. 1. pag. 223. Marten. tom. 3. Anecd. col. 406. 410. 422. 426. 435. etc.
Prisona, Eodem pariter significatu, apud Matth. Paris pag. 180 :
Jaceat in Prisona nostra.Bromptonus ann. 1193 :
Et ibi se reddidit Prisonæ in misericordia Regis patris.Utitur etiam pag. 1155.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Prisonia, ut Prisona. Ital. Prigiona. Charta ann. 1241. apud Baluz. tom. 2.
Hist. Arvern. pag. 115 : Dictus Guiodus sine diffidatione me cepit et in Prisoniam posuit.Charta Matthæi Abb. Sandion. ann. 1285. ex Chartulario Domus Dei Pontisar. :
Cum magister et fratres Domus Dei Pontisarensis diu domino Regi supplicassent ut ipse eis concederet et in perpetuum dimitteret Prisoniam seu carcerem de Campaniis, etc.Adde Leges Normannorum cap. 88. apud Ludewig. tom. 7. Reliq. MSS. pag. 163.
Prisonare et Imprisonare, Incarcerare, Gall. Emprisoner, Ital.
Imprigionare. Anonymus de gestis Manfredi et
Conradi Reg. apud Murator. tom. 8. col. 612 :
Hos tamen qui nihil de excogitata fraude præsenserant ad vocationem prædictam, pure et simpliciter venientes, statim dominus Henricus cepit, captosque jussit in Capitolio Prisonari.Gesta Friderici II. Imp. pag. 883 :
Captosque jussit in Capitolio Prisonari.Charta Libertatum Angliæ apud Matth. Paris ann. 1215 :
Nullus liber homo capiatur vel Imprisonetur, aut disseisietur pro aliquo libero tenemento suo, etc.Imprisionetur, apud D. Brussel de Usu feud. tom. 2. pag. v. Infra :
Exceptis Imprisonatis et utlagatis.Vitæ Abbatum S. Albani :
Quem tenebat Imprisonatum. Utitur Concil. apud Castrum-Gonterii ann. 1336. cap. 6.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Prisionare et Imprisionare, Eadem notione. Lambertus Ardens. in lemmate cap. 95.
lib. 4. Hist. : Quomodo Arnoldus de Ghisnis... captus et Prisionatus est.Chartul. S. Vandreg. tom. 2. pag. 2017 :
Obligantes... corpora sua Imprisionanda pro prædictis omnibus et singulis adimplendis.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Apprisionare, Eodem significatu, in Charta ann. 1434. ex Tabul. Archiep. Ausc. :
Insidiando transeuntibus pro eis depredandis, capiendis, et Apprisionandis.Vide Appreysonare.
Imprisonamentum, dicitur Leguleis Anglicis, injusta captio et injusta detentio, in vinculis, vel
sine, in cippo, vel alia pœna majori vel minori. Cum scilicet liber homo captus fuerit, et
imprisonatus fuerit contra pacem Regis : ratione cujus Imprisonamenti
fieri potest appellum. Ita Bracton. lib. 3. Tract. 2. cap. 25. § 1. et Fleta lib. 1. cap.
26. § 2. 3. cap. 42. § 1. Hinc emendanda Charta ann.
1293. apud Rymer. tom. 2. pag. 613. ubi Imprisinamentum
legitur.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Prisionatio, Incarceratio, Gall. Emprisonnement. Charta condonationis
Caroli VI. Regis Fr. ann. 1383. apud Marten. tom. 1. Anecdot. col. 1590 :
Prisionationes, captiones et subversiones officiariorum, gentium, et aliorum subditorum nostrorum... indulgemus.
Imprisonatio, in primis Statutis Roberti I. Regis Scotiæ cap. 9. § 4 :
Sit punitus per gravem Imprisonationem ad voluntatem Regis.
Prisionagium, Idem quod Carcerarium, et Geolagium. (Vide in his vocibus.) Charta
libertatum Novæ Bastidæ in Occitania ann. 1298. in Regesto Philippi Pulchri Regis Franc.
ann. 1299. n. 16 :
Item quod nullus, qui in carcere dictæ Bastidæ detentus fuerit, et per sententiam fuerit absolutus, nihil dare pro Prisionagio teneatur, etc... si quis vero in hoc casu solvere Prisionagium teneatur, et fuerit nobilis, solvat 12. den. Tholosan. pro Prisionagio : si vero homo alterius conditionis sit, solvat pro Prisionagio 6. den. Tholos.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Prisonagium, Eadem notione. Charta Rogerii Comit. Fuxens. apud Marten. tom. 1. Ampl. Collect.
col. 1275 : Ita etiam quod dicti prisiones, quos nos tenemus, debent solvere, quando liberabuntur, Prisonagium suum, et sumtus quos in prisonia fecerunt.Vide Presonagium.
P. , 1766.
◊ Prisonage, eodem
significatu, in Lit. ann. 1345. tom. 2. Ordinat. reg. Franc. pag. 230. Vide in Priso
1.Prisonarius, Idem quod priso, Carceri mancipatus, vel qui in bello capitur, ex Gall.
Prisonnier. Henr. de Knyghton ann. 1348 :
Adduxit ad turrem Londoniensem Carolum de Blois de Britannia Prisonarium.Mox :
Prisonarii vero Francigenæ strenue se miscuerunt nostris.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Prisionarius, Eodem significatu. Charta Caroli V. Reg. Franc. ann. 1378. in Tabul. B. M. de
Bono-nuntio Rotom. : Et si aliqui Prisionarii adducerentur dictis octo diebus durantibus pro complemento justitiæ, etc.Charta ann. 1325. tom. 2. Hist. Dalph. pag. 206. col. 2 :
Idem RobertusOccurrit rursum apud Baluz. tom. 2. Histor. Arvern. pag. 463. Menester. Hist. Lugdun. pag. 73. Marten. tom. 1. Anecd. col. 1590. et alios. Vide Presonarius.(de Burgundia Comes Tornodor.)se reponet et reddet tamquam Prisionarium dicti Dalphini, etc.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Prisonerius, Eadem notione, in Aresto Parlam. Tolos. ann. 1498 : Si Prisonerios et præventos in causa criminali coram præfatis officiariis... ad ipsos Viguerium et judicem Albiæ appellare contingat, etc.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Prisonnarius, in Charta ann. 1401. ex Tabul. Trenorch. : Recognovit se teneri ad custodiendos Prisonnarios vel malefactores.Pluries ibi.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Prisonniarius. Charta ann. 1455. in eodem Tabulario : Tenebuntur... custodire Prisonniarios terræ S. Romani.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Præsonerius, Carceris custos, Geolier. Constitut. Jacobi Reg. Siciliæ cap. 55 :
Præcipimus quod cum aliquis.... capi contigerit et in defectu fidejussoriæ cautionis carceri detineri, ne occasione detentionis eorum in carceribus justitiariorum ipsorum per Præsonerios, ut olim, exactio pecuniæ exerceatur indebita, etc.
Prisonator, Cui competit jus prisonem seu carcerem
habendi. Vide Prisia 2. Fleta lib. 1. cap. 20. § 9 :
De Prisonatoribus et prisonam habentibus vel facientibus.