« »
 
[]« Pro » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 6, col. 511b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/PRO
PRO, loco Per, in Leg. Salica tit. 24. § 4 :
Si quis ascum de intro clave repositum et in suspenso Pro studio positum furaverit, etc.
Id est, per studium seu de industria. Memoriale Potestat. Regiens. ad ann. 1238. apud Murator. tom. 8. col. 1110 :
Et ipsi Bruxienses suspenderunt captos Imperatoris Pro brachiis extra palancatam civitatis.
Vide Preu.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Pro, cum quarto casu, in Charta ann. 2. Childeberti Reg. apud Mabill. tom. 3. Analect. pag. 89. et alibi.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Pro, Supra, Gall. Au dessus. Vetus Irenæi Interpres lib. 1. cap. 2. num. 4 :
Patrem enim aliquando quidem cum conjuge Sige, modo vero et Pro masculo, et Pro fœmina esse volunt.
Ubi Irenæus :
ὐπἐρ ἄῤῥεν ϰαὶ ὑπἐρ θῆλυ.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Pro Nobis, Penes nos, Græc. μεθ᾽ ἡμῶν, apud eumd. Interpretem lib. 4. cap. 37. num. 7.
Quoniam igitur Pro nobis erat plus diligere Deum, etc
.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Pro Tunc, Gall. Pour lors, Tum. Consuetud. Universit. Paris. per Robert. Goulet fol. 5 :
Eliguntur Intrantes quinque de illa parte ad quam Pro tunc spectat.
Passim occurrit.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Pro Hoc et Pro Non, Phrasis Gallica, Pour oui et pour non, Ex leviori causa. Depositio Guillelmi Catallani ex Bibl. regia :
Pro hoc et pro non nos citant quandoque apud Carcassonam, quandoque Biterri, quandoque ad alia diversa loca, etc.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Pro Aliquo Esse, Par esse alicui, Galli diceremus, Etre bon pour quelqu'un. Lanfranci Pignoli Annal. Genuens. ad ann. 1266. apud Murator. tom. 6. col. 540 :
Quibus visis (Venetorum galeis) a dicto Admirato, se cum suis galeis [] in Schera recollegit, et discooperiens inimicos, qui armata manu versus ipsum, in quantum poterant, veniebant, et quum prope fuissent, cognito a dicto Admirato, quod non erat Pro eis, sapienter et discrete inimicis dimissis fecit suam viam, et se et suos recollegit.
Pro Aliquo Esse, Alicui favere, alicujus partes amplecti, phrasis Gallica : Estre pour quelqu'un. Eginhardus Epist. 45 :
Deprecor ut secundum bonam consuetudinem vestram Pro me semper esse dignemini apud Dominum Imperatorem, etc.