![[]](img/image.png)
PROAULA, in Gloss. Ælfrici, Domus coram aula, selde. Vita S. Willelmi Ducis cap.
9 :
aulam est, quæ et salutatorium dicitur, quod in ea excipiantur
salutaturi.
Domum etiam infirmorum, et cellam novitiorum, Proaulam hospitum, xenodochium pauperum, etc.Ordericus Vital. lib. 2. pag. 412 :
Ecce januas hic disponam, et ad ortum solis ingressum : primo Proaulam, secundo salutatorium, in tertio consistorium, in quarto tricorium, etc.Aliud porro fuit Græcis προαύλιον, de qua voce diximus in Descriptione ædis Sophianæ n. 23. Proaula enim dicitur ædificium seu cubiculum, quod ante
![[]](img/image.png)
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Proaulium, Eadem notione, atrium. Descriptio Palatii Spoletani ex Chartario Farf. apud
Mabillon. tom. 2. Annal. pag. 410 : In primo Proaulium, id est locus ante aulam. In secundo salutatorium, id est locus salutandi officio deputatus, juxta majorem domum constitutus.Ex his, ut ex laudato Orderico, colligitur Proaulam a salutatorio distinctam fuisse.