« »
 
[]« Proba » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 6, col. 512b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/PROBA
PROBA, Specimen, δεῖγμα, Gallis Epreuve, montre, Italis Prova. Lex un. Cod. Th. de Stratoribus (6, 31.) :
Per omnes provincias edictum generale misimus, ut ab stratoribus unus tantum solidus Probæ nomine posceretur.
Ammianus lib. 21. extremo :
Eique (Joviniano) vehiculo insidenti, quod portabat reliquias Constantii, ut Principibus solet, annonæ militaris offerebantur indicia, ut ipsi nominant Proba (melius probæ) et animalia publica monstrabantur, etc.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Proba, Lustratio militum. Act. S. Isidori Mart. ex MS. Vaticano :
Publicam accusationem faciat, ne Proba militum secundum præceptum Imperatoris completa sit.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Proba, Probatio, experimentum, Gall. Epreuve. Charta ann. 1474. apud Miræum tom. 2. pag. 1042 :
Memores modi examinationis, sive Probæ de ligno quod habetur, et cum magna devotione, tanquam foret de vero ligno Dominicæ crucis,... colitur.... per ignem et aquam experimentatum, concluserunt et terminarunt concorditer, ad consimilem modum examinationis sive Probæ fore et esse procedendum.
Litteræ Johannis de Thurena ann. 1429. apud Marten. tom. 2. Anecd. col. 1732 :
Dominus Rodericus in comessationibus mutuis faciebat fieri Probam sive credentiam dicto dom. Ægidio, licet sibi non consuevisset fieri Proba sive credentia, nec esset status seu dignitatis quod ei fieri deberet ; unde assistentes præsumserunt : fore verum, quod dictus Dominus Rodericus promiserat eidem dom. Ægidio ipsum facere Papam.
Solemnis est præsertim probatio panis et vini in Missa pontificia cujus meminit Petrus Amelius in cap. 81 :
Parat calicem (sacrista) cum tribus hostiis, unam pro Sacramento, et duas pro Proba : et in Papæ præsentia facit Probam de vino et pane.
Qua autem ratione fieret, describit Aug. Putricius in suo Ceremoniali a Mabillon. in Comment. ad Ordin. Roman. laudato pag. xlvi. Lecto Evangelio,
diaconus Evangelii latinus accipit hostiam unam de tribus, quæ sunt super patenam, et cum ea alias duas hostias tangit, et eam dat sacristæ comedendam. Deinde accipit aliam hostiam de duabus quæ remanserant, et cum ea tangit patenam et calicem per totum, intus et extra, et similiter dat eam Sacristæ comedendam. Post hæc de ampullis vinum et aquam in taxeam dat sacristæ ad prægustandum, etc
. Vide Probamentum.
L. Favre, 1883–1887.
Calix cum patena et palla ac tribus hostiis magnis pro Probis ac pro cardinale.
(Diar. Burchard. ed. Thuasne II. 127. ann. 1494.) []