« »
 
[]« Probalia lex » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 6, col. 512c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/PROBALIA
PROBALIA Lex. Vim vocis docent Leges Norman. apud Ludewig. tom. 7. Reliq. MSS. pag. 399. :
Est autem quedam Lex que Probabilia sive monstralia in laïcali curia nuncupatur, per quam quis probare nititur in curia quod intendit..... Sciendum ergo est quod hæc Probalia quandoque per sacramentum solius probatio, quandoque per sacramentum duorum, [] quandoque trium, quandoque quinque, quandoque septem, in curia recipitur laïcali.
Ibid. pag. 400 :
Per trium autem sacramentum fit Probalia quotienscunque quis contra aliquem factum suum a parte adversa denegatum probare compellitur vel monstrare.