« Probatores » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 6, col. 513b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/PROBATORES
PROBATORES, Approbatores, Anglis, Aprowour, dicuntur ii, qui feloniam per se
commissam esse confitentes, alios ejusdem reos arguunt. Sic dicti, quia ad hoc probandum,
quod in appello allegarunt, tenentur, idque vel duello, vel per patriam, id
est juratam legalium hominum, juxta reorum electionem. Placit. Mich. 39. Edwardi III. apud Th. Blount in Nomolex. Angl. :
Et duellum percussum fuit cum omnibus, et Probator devicit omnes quinque in duello, quorum quatuor suspendebantur, et quintus clamabat esse clericum et allocatur ; et Probator pardonatur.Tum enim
cum Probator perfecerit quod promisit, tenetur ei conventio, scilicet, ut vitam habeat et membra. Sed in regno remanere non debet, etiamsi velit plegios invenire, inquit Bracton. Vide Fletam lib. 2. cap. 52. § 42. 44. Stanfordium lib. 2. de Placitis Coronæ cap. 52. 53. 54. Cowellum, et Rastallum. Placit. Ebor. rot. 118. ann. 12. Edw. II. in Abbrev. Placit. pag. 334 :
Willelmus de Swetton, Walterus de Ceszeye, Robertus de Rikhale et Thomas de Keyvill capti apud Eboracum infra virgam pro suspicione latrocinti, et postea prædictus Willelmus devenit Probator, et appellavit prædictos Robertum, Walterum et Thomam de roberia in societate sua extra virgam regis.... Quæsitum est a prædicto Willelmo si sequi velit appellum suum prædictum, dicit quod sic et offert disracionare, etc. Et prædictus Walterus defendit, etc. Et offert quod paratus est se defendere per corpus suum, etc. Ideo fiat inter eos duellum vadiatum, armatum et percussum, etc. Et prædictus Willelmus devicit prædictum Walterum. Ideo Walterus suspenditur, etc. Alii duo dicunt quod sunt clerici, tamen committuntur marescallo, etc. Et postea per juratos comperti sunt non esse culpabiles. Ideo inde quieti, et Probator Willelmus suspenditur.