« Procastria » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 6, col. 514b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/PROCASTRIA
PROCASTRIA,
Quæ ante castra sunt, Bedæ de Orthogr. et Papiæ. Jo. de Janua :
Procestria, loca extra civitatem, sicut procastria loca extra castra : vel procestria dicuntur loca extra civitatem degradata, per quæ murus ascenditur.Gloss. Lat. Gall. Sangerm. :
Procastrium, lieu dehors, devant chastel.Gloss. vett. :
Ὁ πρὸ τῆς παρεμϐολῆς τόπος, Procastrium.Aliæ :
Procestria, οἰϰήματα πρὸ παρεμϐολῆς.Idem videtur quod ἐξώϰαστρο, Laonico lib. 9. et Joanni Canano pag. 198. ἐξώπολον, Annæ Comnenæ lib. 6. hoc est, ὁ ἔξωθεν τοῦ ϰάστρου, seu πόλεως ϰύϰλος, extra urbem munitio, seu murus exterior, qui etiam antemurale, et promurale aliis dicitur. Describuntur vero ejusmodi propugnacula, seu muri exteriores, ab eadem Anna lib. 4. pag. 426. et a Petro Monacho Vallis Sarnei cap. 63.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
◊ Procastria seu Procestria Pitisco videntur fuisse ædificia ante
castra, adnexa hybernis et stativis, ut eo reciperentur lixæ, advenæ, mercatores, et qui
castra sequebantur, quibus non licebat se miscere militibus, præterquam hoste ingruente.
Quod non obscure innuisse existimat Tacit. lib. 4. Hist. cap. 22 : Suburbia longæ pacis opera, haud procul castris in modum municipii exstructa.Huc etiam spectat Cæsar de Bello Gall. lib. 6. cap. 36 :
Nec prius sunt visi, quam castris appropinquarent, usque eo, ut qui sub vallo tenderent mercatores, recipiendi sui non haberent facultatem.A Pitisco non omnino abludit Carolus de Aquino in Lex. milit.