![[]](img/image.png)
PROCERITAS, Bonitas, fertilitas. Litt. Ruperti Elector. Palat. ann. 1356. apud Ludewig. tom.
5. Reliq. MSS. pag. 577 :
Desiderans ergo... ut prædicti regni sui Boemiæ diutius optata multiplicetur felicitas, et ubertatibus, commodis, vassallorumque nobilium augmento felici proficiat, quibus quidem tam naturæ Proceritas quadam singulari influentia, quam illustrissimorum principum... laudabilia quidem et veneranda studia providerunt.