« 1 procinctus » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 6, col. 517c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/PROCINCTUS1
1. PROCINCTUS, Capitula Caroli M. lib. 4. cap. 26 :
Homo de statu suo pulsatus, si is, qui eum pulsat, ad convincendum illum Procinctum habuerit, adhibeat sibi octo conjuratores legitimos ex ea parte, unde pulsatur, sive illa paterna, sive materna sit, et quatuor aliunde non minus legitimos, et jurando vindicet libertatem suam. Quod si Procinctus defuerit, adsumat undecumque 12. liberos homines, et jurando ingenuitatem suam defendat.Ex Capitul. per se scribend. ann. 817. cap. 10. et 11.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
◊ Iis lucem
affert D. Brussel Tract. de Usu feud. lib. 3. cap. 19. ubi Procinctum
definit Statutum testium numerum qui alicujus, cujus consanguinei erant, statum sacramento
affirmabant, hoc est, cum esse liberæ conditionis vel non. Unde vero ducta vocis origo,
non liquet, nisi quod ii testes in procinctu essent id quod ab iis requirebatur
affirmandi. Vide Eichhorn. Histor.
Jur. German. § 48. not. e.les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Procincta, Eadem notione, in Regesto Magn. Dier. Trecens. fol. 101 : Item, cum alias judicatum fuerit in curia Campaniæ contra aliquos homines dominæ Corbom, quæ dicta domina eosdem, contra quos litigabat, et quos dicebat suos esse homines de corpore, et offerebat se probaturam per Procinctam ventrem et originem secundum consuetudinem patriæ.
P. , 1766.
◊ Cœtus, conventus.
Libert. Mailliaci ann. 1229. tom. 5. Ordinat. reg. Franc. pag. 716. art. 17 : Quod si aliquis militum casatorum Mailliaci aliquem hominem.... pro servo suo calumpniaverit, et hæc tercia manus militum et Procinctu parentelæ probare poterit, etc.Vide supra in Processio 1.