« »
 
[]« 2 procinctus » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 6, col. 518a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/PROCINCTUS2
2. PROCINCTUS, Procincta, Ambitus, vel limites loci alicujus, intra quos libertas seu immunitas illius includitur. Ælredus in Vita S. Edwardi Confessor. cap. 6 :
Et habeat idem locus liberum Procinctum, id est ambitum, et cæmeterium mortuorum circa se, absque Episcopali.... exactione.
Charta Caroli Calvi apud Doubletum pag. 788 :
Itaque hanc totam Procinctam
Procintam
Deo sanctoque ejus Dionysio donamus, cum omni videlicet judiciaria potestate, hoc est bannum, omnemque infracturam, etc
. Charta Caroli Simplicis apud Vassorium in Novioduno pag. 678 :
Concessimus ergo illis teloneum, quod ubique in toto Procinctu urbis Noviomagensis regali ditione possidebamus.
Adde pag. 734. Charta Henrici I. Reg. Fr. ann. 1060. pro Ecclesia S. Martini de Campis :
Præfatam ecclesiam ea firmitate munio, quatenus in perpetuum regio jure ab omnibus fore concedatur libera, tam videlicet infra ambitum munitionis ejus, quam infra in Procinctu illius, in teloneis, in fredis, etc.
P. Carpentier, 1766.
Inventar. Chartar. reg. ann. 1482. fol. 95 :
Aliæ acquisitiones plurium vinearum, salseiarum, aliarumque terrarum,... quæ unitæ et adjunctæ fuerunt parco vel Procinctui nemoris Vicenarum.
Hinc Gallicum Procincte, pro Territorium, districtus. Lit. ann. 1288. apud Marten. tom. 1. Anecd. col. 1231 :
Prononçons ke nos freres li cuens de Haynnau devantdit a, doit avoir son souvrainetei en la ville de Blarignies devant dite, ensi comme ès autres villes ki sunt en le Procincte de Haynnau.
Vide supra Porcincta.