![[]](img/image.png)
PROCONISUS, f. Perpolitus. Agnellus in S. Maximiano apud Murator. tom. 2. pag. 107 :
Rursum in S. Petro Chrysologo :
Ecclesiam vero B. Andreæ Apostoli hic Ravennæ cum omni diligentia non longe a regione Herculanea columnis marmoreis suffulsit, ablatisque vetustis ligneis de nucibus, Proconisis decoravit.Idem in S. Felice :
Prædictum altarium removit ex Proconiso lapide, cum diversis marmoribus ornatis mirifice.
![[]](img/image.png)
Foris vero parietes Proconisis marmoribus decoravit.
P. , 1766.
◊ Rectius a loco, unde
marmor istud eruitur, nempe a Proconneso sive Præconneso, insula
Propontidis, sumptam esse hanc appellationem opinantur docti Hagiographi tom. 7. Jul. pag.
184. col. 2.