« 5 procursus mortuorum » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 6, col. 522c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/PROCURSUS5
5. PROCURSUS Mortuorum, Exportatio cadaveris ad sepulcrum, Gallice Levée d'un corps ; quod
ordinato processu fit, sic dici videtur. Item, jus quod Curioni ex eo competit. Charta
ann. 1178. apud Lobinell. tom. 2. Hist. Britan. pag. 348 :
De omnibus oblationibus quæ fient in Ecclesia S. Nazarii habebunt monachi medietatem, excepto Procursu mortuorum, baptisteriis, et visitationibus infirmorum.Pro solemni processione et oblationibus quæ in ea a fidelibus fiebant in Commemoratione omnium defunctorum accipi opinor in Charta alia ibid. pag. 349 :
Retinuimus autem Willelmo Faruel in vita sua Procursum mortuorum integre, excepto in crastino Omnium Sanctorum.