« Proficuum » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 6, col. 525b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/PROFICUUM
PROFICUUM, Lucrum, emolumentum, Profit. Hugo Flaviniac. in Chron. pag. 247 :
Sunt in summa quæ dedi in Proficuo Ecclesiæ.... solid. duo millia.Relatio de Thesauro Canusianæ Ecclesiæ :
Per Proficuum et honorem Reginæ Ecclesiæ, etc.Turpinus in Vita Caroli M. cap. 8 :
Magnum animabus Proficuum. Charta Balduini Comit. Flandr. ann. 1116. apud Miræum tom. 2. pag. 1154 :
Nihil deinceps Proficui, nil consilii vel auxilii illi facient.Charta ann. 1183. apud Murator. delle Antic. Estensi pag. 371 :
Persolvet prædictam pecuniam cum Proficuo.Charta Philippi Pulcri Reg. Franc. ann. 1292. ex Tabul. S. Andreæ Avenion. :
Perciperet et haberet.... omne emolumentum et Proficuum quod ex curia et mercato ac nundinis dictæ villæ provenirent et provenire possent.Utuntur Ivo Carnot. Epist. 76. Gregorius VII. lib. 6. Epist. 2. Statutum 2. Westmonasteriense cap. 29. et alii.
P. , 1766.
◊ Glossar. Provinc. Lat. ex
Cod. reg. 7657 : Profiach, Prov. commodum, Proficuum. Profichar, Prov. prodesse, proficere.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Profiscuum, Eodem significatu, nisi etiam legendum sit Proficuum. Litteræ Caroli VIII.
Reg. Franc. ann. 1483. in Notis Gotofredi ad Histor. ejusd. Reg. pag. 373 :
Volentes quod ipse Guillelmus(de Rochefort)hujusmodi officio Cancellarii plene.... gaudeat ad vadia,.... utilitates, Profiscua, præeminentias et emolumenta consueta.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Proficuum, Fortuitus proventus, Gallis Casuel. Charta ann. 1406. apud Lobinell. tom.
5. Hist. Paris. pag. 686 : Tenebuntur solvere amodo annuatim in recepta Proficuorum et reddituum villæ Parisiensis.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Profiguum, Eadem notione, in Charta ann. 1484. apud Baluz. tom. 2. Hist. Arvern. pag. 233 :
Fructus, Profigua, revenutas et emolumenta dictarum terrarum(concedimus.)
Proficuus, Utilis, Profitable. Charta Caroli C.
ann. 851. apud Doublet. pag. 780 :
Ut pote in desiderio semper habentes aliqua nostræ saluti Proficua stabilienda quæreremus.Lupus Ferrariensis Epist. 4. ad Einhardum :
Nemo postulet, nisi qui suæ saluti Proficua postularit.Occurrit passim.
Proficuit, pro Profuit. Thwroczius in Sigismundo cap. 1 :
Sed quid Proficuit solitariæ manus defensio ?Cap. 4 :
Sed hæc fuga Proficuit ei minime.Ita MSS. præferre monet Freherus Editor.
Proficuitas, Idem quod Proficuum. Ditmarus lib. 2 :
Archipræsul divinitus in cunctis humanitusque pollens Proficuitatibus, etc.Lib. ult. :
Non est opus... ut varii favore vulgi de mea Proficuitate credas, etc.pag. 21. 108.