« »
 
[]« Progener » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 6, col. 526c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/PROGENER
PROGENER, Vir neptis, Festo. Glossar. Græco-Lat. : Ἐγγόνης ἀνήρ, Progener. Ita in eodem Glossar. Pronurus, dicitur ἐγγόνου γαμετή. Aliter tamen accipi videtur in veteri Inscriptione apud Gruterum pag. 412. 3. ubi Stilico Progener Theodosii Augusti dicitur, quia scilicet ille Serenam, Theodosii ex Honorio fratre neptim, duxerat, quam Theodosius adoptarat in filiam, ut auctor est Claudianus : proinde Stilico vice generi Theodosii erat, cum Serena non ejus esset naturalis filia, sed adoptiva.