« Prohæres » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 6, col. 527b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/PROHAERES
PROHÆRES, Papiæ,
est, qui loco hæredis fungitur, aut institutus aut subtitutus :vel potius hæredis hæres. Papianus lib. Respons. tit. 2 :
De donationibus dominorum proprietas accipientium etiam circa hæredes et Prohæredes lege firmatur.Marculfus lib. 2. form. 17 :
Ut aliquis de hæredibus, vel Prohæredibus nostris, seu quælibet persona contra hanc testamenti paginam.... venire aut aliquid pulsare valuerit, etc.Charta ann. 868. apud Marten. tom. 1. Ampliss. Collect. col. 190 :
Si vero ego, quod absit, aut ullus de heredibus aut Proheredibus meis, etc.Quæ quidem formula occurrit non semel in veteribus Tabulis, lib. 1. Tradit. Fuld. cap. 41. 69. lib. 2. cap. 11. in Privilegiis Ecclesiæ Hammaburgensis, in Probat. Histor. Guinensis pag. 45. etc. Vide supra Postheredes et Haltaus. Glossar. Germ. voce Erbneme. col. 380. Pro herede possidere in Dig. fr. 11. tit. 3. lib. 5. Gaius lib. 4. sect. 144.