« »
 
[]« Propassio » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 6, col. 531b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/PROPASSIO
PROPASSIO, dicitur quum caro titillat, visa muliere :
sed passio, quando ille malus affectus erumpit postea in effectum. Glossa in Matth. 5. Propassio est subitus motus animi sine deliberatione boni vel mali operis ; passio vero, affectio deliberati animi, si sit locus perficiendi,
Joan. de Janua. S. Hieronymus in Matthæum cap. 26 :
Dominus ut veritatem assumpti probaret hominis, vere quidem contristatus est ; sed ne passio illius animo dominaretur, per Propassionem cœpit contristari. Aliud est enim contristari, aliud incipere contristari.
Προπάθειαν Græcis appellari alibi non semel observat, ibid. cap. 5. in Ezechiel. cap. 18. Epist. 9. ubi vocem per antepassionem vertit.
Difficile est, quin potius impossibile, perturbationum initiis carere quempiam, quas significantius Græci προπαθείας vocant, nos ut verbum vertamus e verbo, Antepassiones possumus dicere, eo quod incentiva vitiorum omnium titillent animos ; et quasi in meditullio nostrum judicium sit adjicere cogitata, vel recipere.
Vide Notas Gravii.