« »
 
PROPINA 1, PROPINA 2.
[]« 1 propina » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 6, col. 532c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/PROPINA1
1. PROPINA, inquit Isidorus lib. 15. Orig. cap. 2 :
Græcus sermo est, qui apud nos corrupte Popina dicitur : est autem locus juxta balnea publica, ubi post lavacrum a fame et siti reficiuntur, πείνα enim Græce famem significat, eo quod hic locus famem tollat.
Ridiculum etymon. Julianus Antecessor Constitut. 108. § 14 :
Et si post tres testationes in scriptis habitas, et idoneos homines habentes invenerit eum quem contestatus est, cum uxore sua, vel in sua domo, vel in domo mulieris, vel in domo illius adulteri, vel in Propina, vel in proastio, etc.
Græca habent, ἢ ἐν προπίναις. Hist. Miscella :
Hi qui quæ Severi sunt sapiunt, in Propinis et balneis Catholicæ detrahebant Ecclesiæ.
Ubi Theophanes habet ἐν ϰαπηλεῖοις. Ita Scholiastes Basilic. l. 7. pag. 263. προπίνα, ἥ ϰαπηλεῖον.
[]« 2 propina » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 6, col. 532c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/PROPINA2
2. PROPINA, Jus pastus, procuratio. Notitia anni 1362. apud Guillimannum lib. 3. de Rebus Helvetiorum cap. 11 :
Abbas, Cellarius, et cæteri Officiales ejusdem temporis ipsis dare compellebantur certas Propinas, quæ se annuatim extenderunt ad 30. florenos circiter et amplius, secundum statum temporis.
Nicolaus Clemengis lib. de Annatis non solvendis pag. 84 :
Et talis oblatio, et gratuita datio, juxta vulgare Italicum dicta fuit servitium, et secundum Alemannos Propina dicitur.
P. Carpentier, 1766.
Donum, munus quodvis. Wimpheling. in Catal. episc. Argent. pag. 67 :
A clero seculari... Propina facta est episcopo in auro et argento
1404 1/2. florenorum, in vino carathæ sex.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Alia est apud Nicol. Clemengis vocis Propina notio : neque enim de jure procurationis ibi agitur, sed de annatis, seu redditibus unius anni, quæ ab eo, qui recens in demortui Episcopi, aut Abbatis, locum succedit, exsolvi summo Pontifici solitum est ; vel de ejus consuetudinis origine ; quod satis probant verba loci citati :
De vacantibus vero et fructibus primi anni majorum Prælaturarum, Abbatialium, videlicet Episcopalium, et super nullum aliud initium fuisse invenitur, quam voluntaria et gratuita oblatio quorundam, qui in discordia electi ad Abbatialem vel cathedralem Ecclesiam, dum prosequerentur in Curia per appellationem ad eam factam, per eum qui obtinebat finalem victoriam, promovebatur sive eligebatur. Et talis oblatio, etc.
Vox etiam Cancellariæ Romanæ.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Propina, nude pro Convivium, apud Adrian. de Veteri-busco in Reb. Leod. tom. 4. Ampl. Collect. Marten. col. 1230 :
In sancto Laurentio monachi collegerunt cc. florenos Rhenenses, et inde fecerunt domino electo Propinam.
Ibid. col. 1257 :
Factaque fuit una Propina prædictæ ambassiatæ regis in scyphis et pottis argenteis.
Rursum occurrit col. 1326.