![[]](img/image.png)
1. PROPINARE, Præbere, exhibere, dare. Sallas Malaspinæ de Rebus Sicul.
apud Baluz. Miscell. tom. 6. pag. 220
![[]](img/image.png)
Cum ubique per regnum seditio tumultuosa quiesceret, et spes jam probabilis quietis gratæ delitias Propinaret, etc. Rolandinus Patav. de factis in Marchia Tarvis. apud Murator. tom. 8. col. 273 :
Potestas enim Ansedisius prædictus ipsum Michaelem in carcere longo tempore tenuit, postquam captus fuit, Propinans ei necessaria affluenter.Bern. de Breydenbach Itiner. Hierosol. pag. 232 :
Ego vero auxilio trutzelmanni nostri Alexandrini, cui non paucos Propinavi ducatos, etc.