« »
 
PROPITIATORIUM 1, PROPITIATORIUM 2.
[]« 1 propitiatorium » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 6, col. 533b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/PROPITIATORIUM1
1. PROPITIATORIUM, dictum quasi propitiatoris officium, Papiæ. Ælfricus :
Propitiatorium, vel Sanctum Sanctorum, vel Secretarium, vel Pastoforum,
gesceot bæftanþæm heah weofode i. e. Tabulatum pone majus altare. Honorius Augustod. lib. 1. cap. 136 :
Propitiatorium quod super altare locatur, est divinitas Christi, quæ humano generi propitiatur.
Anastasius in Pasch. pag. 149 :
Propitiationem etiam altaris et laminis argenteis exornatum circumduxit, atque sacram Confessionem ejus... circumstruxit.
Infra :
Fecit autem in eadem Ecclesia cyborium ex argento pens. libr. 810. Imo et Propitiatorium sacri altaris ex argenteis laminis mirifice exornat ; Confessionem denique ejus, etc.
Ibidem pag. 152 :
Fecit... ciborium miræ magnitudinis... Propitiatorium denique sacri altaris, seu Confessionem interius exteriusque cum rugulis... compsit.
Habentur eadem verba infra pag. 155. Et pag. seq. :
Fecit Propitiatorium sacri altaris B. Petri Apostolorum Principis, ubi sacratissimum corpus ejus quiescit spanoclistum, etc.
Hugo Flaviniac. pag. 166 :
Propitiatorium sane Sanctorum exornant corpora, quorum meritis floret Ecclesia.
Adde pag. 82. Catalog. Abbat. Floriacens. lib. 1. Miscellaneor. Baluzii :
At vero Theodulfus aulam, a se constructam, omnium conditori ac Salvatori rerum Deo consecrans, Cherubin gloriæ, obumbrantia Propitiatorium super altare ipsius artificiosissimo magisterio expressum, his decoravit versibus, etc.
Videtur idem quod Ciborium, quod Confessionem et totum altare contegit, quem ad modum Arcam veteris Testamenti texit Propitiatorium, sive Oraculum, quod et Tegmen sive operculum Arcæ dicitur Exod. 25. 26. etc. Gr. ἱλαστήριον.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Propitiatorium, Altare portatile. Chronic. Comodoliac. apud Stephanot. tom. 2. Fragm. Hist. MSS. pag. 452 :
Triaque altaria fuerunt retro cancellos magni altaris adaptata, per plura tamen tempora et annos fuit in Propitiatoriis supra ipsa altaria celebratum.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Propitiatorium, Patena, cujus usus est in oblatione Corporis Dominici. Statuta MSS. Augerii Conseran. Episc. ann. 1280. ubi de fortuita effusione Sanguinis Christi :
Si autem totum effusum est, ita quod nihil manserit, quod valde horribile est, tunc ponat (sacerdos) hostiam super Propitiatorium, et ministret panem, vinum et aquam, et reincipiat,
Hanc igitur, etc.
Confessione autem præmissa et hostia servata sumatur a ministro in fine Missæ, vel servetur pro infirmis
.
[]« 2 propitiatorium » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 6, col. 533b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/PROPITIATORIUM2
2. PROPITIATORIUM, Indulgentia, miseratio. Burchardus in Epist. ad Nicolaum Sigeberg. Abbat. apud Murator. tom. 6. col. 616 :
Protractis igitur aliquot diebus pro remissione sacramenti, quo Mediolanenses Brixiensibus et Placentinis tenebantur, cum difficultatem conventionis attenderent, et rerum exitus longius metirentur, stupefacti et dimissa conventione ipsi deditionem elegerunt, et ad solius misericordiæ Propitiatorium se contulerunt.