« »
 
[]« 1 prora capitis » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 6, col. 536b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/PRORA1
1. PRORA Capitis, Constantino Africano de Morbor. curat. lib. 1. cap. 10. 16. dicitur pars anterior, ut puppis capitis, eidem cap. 14. 15. 16. lib. 3. cap. 14. etc. pars posterior : igitur prora capitis, idem valet ac sinciput, ut puppis, occiput. Lib. 2. Pantech. cap. 3 :
In Prora capitis [] est quoddam os solo coronata differens a craneo, et hoc vocatur frons ; est et in puppi os solo lambda Græco differens a craneo, et vocatur puppis os.
Fridericus II. lib. 1. de Venat. cap. 24 :
Oculi sunt instrumenta visus, de quibus quare sint duo, quare in Prora capitis locati, etc.
Ita Prora cerebri, et puppis cerebri, eidem Constantino lib. 1. de Morbor. curat. cap. 15. 22. et lib. 4. Pantech. cap. 11. Prora et puppis vulvæ, lib. 6. de Morbor. curat. cap. 12. Prora colli, lib. 8. Pantech. cap. 11. Vide Scholiasten Æschyli pag. 96. edit. Henrici Stephani.