« Proscholus » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 6, col. 537b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/PROSCHOLUS
PROSCHOLUS, dicebatur in schola ille, qui non docendis tam pueris, quam eorum moribus
præfectus erat, ut scilicet concinne ad Magistrum accederent, ut omni gestu, incessu,
vestitu, compositi essent. Nam ante scholæ auditorium erat locus Proscholii nomine,
ab auditorio ipso velo, tanquam aliquo intergerrino pariete, disseptus. Ibi pueri
conveniebant ejus loci præfectum, quem Proscholum vocabant, ut admonerentur officii
sui antequam ad Magistrum reducto velo accederent. Colloquia puerorum, quæ veteribus
Glossariis præfixa sunt :
Ὡς δὴ ἦλθον πρὸς τὸν ϰλίμαϰα, ἀνέϐην διὰ τῶν βαθμῶν ἀτρέμα, ώς ἔδει. ϰαὶ ἐν τῷ προσχολίῳ ἀπέθηϰα βίῤῥον, ϰαὶ ϰατέψηξα τρίχας, ϰαὶ ὅυτως ἠρμένῳ ϰέντρωνι εἰσήλθον, ϰαὶ πρῶτον ἠσπασάμην ϰαθηγητάς, συμμαθητάς.S. Augustinus de Verbis Apost. serm. 19. cap. 7 :
Tam pauper, ut Proscholos esset Grammatici apud Mediolanum.Ausonius Epigr. 23. in Professor. Proscholum, Subdoctorem vocat, seu quod doctori et Magistro subesset, vel quod discipulorum, ut vocant, lectiones exciperet, priusquam ii in scholam venirent : quod ultimum indicare videtur idem Ausonius, qui tenuem Grammaticum, Proscholum vocat :
Idem videtur Adjutor scholarum, apud Fulbertum Epist. 80. Exilis igitur honor fuit Proscholi, et qui pauperes tantum spectabat. Proscholis, et Proscholium occurrunt etiam in Notis Tyronis pag. 163. Vide Archischolaris.Exili nostræ fucatus honore cathedræ :Libato tenuis nomine Grammatici.