![[]](img/image.png)
1. PROSECUTIO, Instructio, significatio, insinuatio, allegatio. Cod. Theod. leg. 4. de re milit.
(7, 1.) :
Tamen prudentiæ tuæ Prosecutione admissa, quæ apud nos verbis facta est, præcipimus, etc.Ibid. leg. 5. de exhib. et transmit. reis (9, 40.) :
Expresso crimine Prosecutionibus arguentium cum his, a quibus fuerint accusati,Adde leg. 175. de Decurion. (12, 1.)mox sub idonea Prosecutione ad judicium dirigant.