« Prosnesium » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 6, col. 539b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/PROSNESIUM
PROSNESIUM. Gaufredus Grossus in Vita B. Bernardi Abbat. Tiron. n. 30 :
Jam ferreis anchorarum dentibus littoris scopulos apprehendere inchoabant : jam a navibus pontes educere, tonsilla figere, Prosnesiorum retinaculis rates sistere festinabant.Ubi videtur legendum Prodensium, ita enim appellantur funes, qui a prora alligantur ad terram. Vide Prodenses.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
◊ Occurrit
etiam Prosnesium apud Isid. lib. 19. cap. 4. funemque interpretatur, quo navis
in litore religatur ad palum. Haud scio an legendum sit Prymnesium, a Græc.
πρύμνα, puppis : Festo enim Primnesius dicitur
palus, ad quam funis nauticus religatur, quem alii tonsillam dicunt.
P. , 1766.
◊ Prosintum vel
Prosnicum lego in Glossar. Provinc. Lat. ex Cod. reg. 7657. quo navis in
littore religatur ad palum. At vero Gallicum Prosnet, Lignum quoddam
prominens vel repagulum videtur, in Lit. remiss. ann. 1416. ex Reg. 169. Chartoph. reg.
ch. 380 : Le suppliant voulant entrer audit hostel se hurta au Prosnet d'icelui, telement qu'il se bleça moult fort en la Poitrine.