« »
 
[]« Protectum » (par P. Carpentier, 1766), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 6, col. 541b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/PROTECTUM
PROTECTUM, Tectum projectum, seu Umbraculum ligneum, quod fenestræ vel officinæ appenditur, Gall. Auvent. Charta Phil. Audacis ann. 1271. in Reg. 30. Chartoph. reg. ch. 417 :
Volebat facere dirui soleria et travalla, Protecta et subgrundas domorum, quæ sunt supra viam extra domos in prædicta villa.
Alia Phil. V. ann. 1319. pro villa S. Pauli senescal. Tolos. in Reg. 59. ch. 221 :
Et de stilicidiis, Protectis et meianis, et consimilibus ratione domorum..... possint cognoscere.
Ulp. in leg. Quemadmodum ad leg. Aquil. :
Si Protectum meum, quod supra domum tuam nullo jure habebam, recidisses, etc.
Inscript. sepulc. apud Murator. tom. 3. Inscript. pag. 1755. 2 : Protectum ante ollaria suaimpensa Dis Manib. fecer. Vide Calvin. Lexic. juridic.