« Protosymbolus » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 6, col. 544b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/PROTOSYMBOLUS
PROTOSYMBOLUS, Saracenorum Princeps ita appellatus. Andreas Silvius in Chronico Marcianensi ann.
586 :
HicHistoria Miscella lib. 19. pag. 600 :(Mahomet)in Regno Saracenorum quatuor Prætores statuit, qui Amiræi vocabantur. Ipse vero Amiras dicebatur, vel Protosymbolus.
Mortuus est Muhavias Protosymbolus Saracenorum, qui fuit Prætor annis 20. et Amiræ functus officio annis 24.Adde pag. 616. 648. edit. Canisii. Acta SS. 40. Martyrum num. 12 :
Ἀϐησὰϰ ἐϰεῖνος Πρωτοσύμϐολος τῶν Ἰσμαελιτῶν ἔθνους, οὕτω γὰρ τοὺς αὐτῶν ἐθνάρχας ἀποϰαλοῦσι. Πρωτοσύμϐολος τῶν Ἀράϐων,apud Cedrenum in Leontio pag. 443. ubi Zonaras pag. 77 :
Ὁ τῶν Ἀγαρηνῶν Πρωτοσύμϐολος, οὕτω γὰρ ἐϰάλουν τους σφῶν προεξάρχοντας. Σύμϐουλοςsimpliciter dicitur in VII. Synodo Act. 5. pag. 617. edit. 1618. qui πρωτοσύμϐουλος paulo ante nuncupatur. Chron. Cavense apud Murator. tom. 7. cod. 918 :
Anno Domini 684. Indict. 12. Marucham. Agnoscitur Protosymbolum Arabum.Ibid. col. 919 :
Anno Domini 719. Indict. 2. Hymnar. Protosymbolum habetur.Chronic. Salernit. cap. 107. Pertz. Script. tom. 3. pag. 523. lin. 6. Vide Leonem Grammaticum pag. 454. Aliter vocem hanc usurpat Joannes Hierosolymitanus in Vita S. Joannis Damasceni pag. 245. edit. Romanæ, pro primo scilicet Consiliario seu supremo Vezirio :
Ὁ δὲ τῶν Σαραϰηνῶν ἀρχηγὸς τὸν Ἰωάννην εἰσϰαλεσάμενος, προεχειρίζετο πρωτοσύμϐολον,Et pag. 253 :
Καί πρῶτος ἔσῃ αὐτοῖς ἡμετέροις συμϐούλοις, οὐδὲν γὰρ πράξαιμεν πώποτε τοῦ λοιποῦ ἄνευ σῆς παραινέσεως ϰαὶ συμϐουλῆς.Vide Πρωτοσύμϐουλοι in Gl. med. Gr. col. 1268.