« »
 
PROTRACTIO 1, PROTRACTIO 2.
[]« 1 protractio » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 6, col. 544c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/PROTRACTIO1
1. PROTRACTIO, Cantus species, cum vocum toni longius cantando protrahuntur. Ordinarius Præmonstratensis [] cap. 3 :
Cantore autem Alleluya incipiente, a Choro non reincipitur, sed finalis Protrahitur. Sed sive in Graduali et versu suo finalis Protractio non omittatur.
Vide Pneuma.
[]« 2 protractio » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 6, col. 545a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/PROTRACTIO2
2. PROTRACTIO, Diagramma, deformatio, Gall. Portrait, figure. Vita B. Edmundi Cantuar. Archiepisc. apud Marten. tom. 3. Anecdot. col. 1787 :
Cumque quibusdam sociis legeret adhuc arithmeticam (apud Surium geometriam) apparentem sibi in somnis agnovit manifestius matrem suam, quæ ait ei : fili, quid legis ? quæ sunt illæ figuræ quibus tam studiose intendis ? Quo respondente talia lego, ostensis quæ in illa sunt facultate Protractionibus, etc.
Hinc
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Protrahere, Pingere, Gall. Portraire. Vita B. Coletæ tom. 1. Mart. pag. 563 :
Propter quasdam picturas devotas de passione Salvatoris in illam (tabulam) Protractas.
P. Carpentier, 1766.
Effingere, Gall. Portraire. Charta ann. 1323. in Chartul. S. Magl. ch. 112 :
Fient tres tombæ, una quæ innovetur et ponatur supra patrem et matrem suos,... et Protrahentur eorum duæ imagines in eadem tomba. Pourtrayer
vero, pro Ressembler, Alicui assimilare, effigiem alicujus referre, apud Froissart. vol. 3. cap. 8 :
L'enfant (Gaston de Foix) trop bel escuier estoit, et si Pourtrayoit grandement de tous membres au pere.
Vide supra Portractura.