« Provinciales » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 6, col. 546b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/PROVINCIALES
PROVINCIALES, Monetæ Comitum Provinciæ, quarum usum ac cursum interdixit S. Ludovicus in
Statuto de Monetis, ubi Provinciaux appellantur. Provenceaux editum tom. 1. Ordinat. reg. Franc.
pag. 95. art. 3. Charta descripta a Gassendo in Notitia Ecclesiæ
Diniensis pag. 84 :
Solvit in decima Præpositus pro Præpositura 75. libr. Provincial. reforciat.Vide in Moneta Baronum.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
◊ Ab
instituto nostro minime alienum putem monere lectorem Provincialis nomen interdum
aliis tributum fuisse quam Provinciæ incolis. Sic Clemens VI. PP. ex castro S. Ægidii
oriundus Provincialis vocitatur a Scriptoribus coævis. Provincialis itidem
dicitur Urbanus V. PP. tametsi ex Gabalensi tractu, in brevi Histor. Frat. Prædicat. apud
Marten. tom. 3. Anecd. Hinc Reinerus contra Valdenses scribit cap. 6. Bagnolenses esse
in Provincia, qui tamen in Occitania potissimum degebant. Vide Columbum in Præfat.
ad Hist. Manuascæ.