« »
 
[]« Provisionatus » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 6, col. 547b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/PROVISIONATUS
PROVISIONATUS, Qui ex provisione sibi concessa officium aliquod obtinet et exequitur, vel qui alterius impensis vivit. Bulla Bonifacii IX. PP. ann. 1396. apud Illustr. Fontanin. Antiquit. Hortæ pag. 445 :
Volumus insuper et huic vicariatui adjicimus, quod singulis sex mensibus deinceps, ipso vicariatu durante futuris, quoscunque officiales stipendiarios, Provisionatos, salaritatos.... faciant... juramentum præstari.
Chron. Andreæ Danduli apud Murator. tom. 12. col. 439 :
Dicentes ipsos esse forenses et Provisionatos domini Paduæ, unde potiri debebant beneficio bonæ guerræ.
Jac. Delayto in Annal. Estens. apud eumdem tom. 18. col. 934 :
Sed exeunte strepitu concurrunt Provisionati domini Marchionis, qui ad plateæ custodiam morabantur.
Vide Provisio 2.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Provixionatus, Eadem notione, in iisdem Annal. col. 910 :
Ipse Attus cum fratre suo... fuerant domus Estensis recommendati, et adhærentes atque Provixionati.